Honoris causa degree to Enzo Siciliano

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta professorum facultatis humanarum litterarum ac philosophiae unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur clarissimus vir

 

Entius Siciliano

 

cuius scripta quam quae maxume patriae nostrae bene meruerunt et iam omnia numquam praetermittenda sunt, utpote qui inter clariores testes atque principes illustriores eius humanarum doctrinarum corporis cui animum necessarie advortendum est nisi veritas, venustas iustitiaque sicuti vota tantummodo supersint, innumera itinera, quibus mens ratioque ingenio subtilius explicatae dilucide patefiunt, summa industria peragravit.

His cunctis de causis eundem clarissimum virum doctorem magistralem humanarum litterarum honoris causa declaramus ac renuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus, in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo munitum ei tradimus.

Datum Romae die II mens. mart. A.D. MMVI.