Laurea honoris causa a Roberto Ruozi

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta litterarum facultatis professorum unanima postulatione ut laurea honoris causa decoretur clarissimus vir

 

Rupertus Ruozi

 

utpote qui olim rei argentariae spectabilis professor apud Mediolanensem universitatem quae Bocconi nuncupatur nec non ibidem prudentissimus rector multa doctrinae suae ad communem utilitatem novaverit itemque plurium conlegiorum ad scientiae et artis instituta provehenda haud segnis particeps optime meruerit perque orbem terrarum officiorum suorum gratia curiosissimus viator epistularum odoeporicarum lepidus scriptor factus sit quarum oratione ac stilo magnam hominum laudem excitaverit cum autem plurima italici cultus ornamenta et testimonia sua virtute promoverit auxerit vulgauerit,

his de causis quasi pro officii munere eundem clarissimum virum artium bonis adservandis et peregrinationum ludicris fovendis doctorem honoris causa declaramus et denuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo praeditum ei tradimus.

Datum Romae die XX mensis octobris A.D. MMIV.