Laurea honoris causa a Vincenzo Consolo

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Uniuersitatis Rector, accepta humanarum litterarum professorum unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur

 

Vincentius Consolo

 

quippe qui sermonem nostrum utpote siculus auctor inter omnes italicos scriptores egregius callide operibus suis ditaverit cum veterum verborum gratum quemdam saporem sagaciter exquirendo tum vernaculae quam aiunt linguae domesticam venustatem suo stilo lepide admiscendo ac res quodam modo inter se contrarias artem scilicet poeticam et propriam naturae vim in unum mire coagmentaverit ita ut ipsa doctrinae suae elegantia communis vitae sensus quasi per magicos lenesque susurros et languidas insomnium imagines expresserit,

his igitur de causis eundem clarissimum virum nec non optimum atque integerrimum civem litterarum doctorem honoris causa declaramus et denuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo munitum ei tradimus.

Datum Romae die XVIII mensis februarii A.D. MMIII.