Laurea honoris causa a Mons. Sergio Pagano
Romana Studiorum Universitas âAd Turrim Virgatamâ
Nos Iosephus Novelli, Universitatis Rector, accepta professorum Facultatis Humanarum Litterarum unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur praeclarus dominus
Sergius Pagano
quippe qui in conservanda institutorum hominumque memoria a multifariis litteris gentibusque venientium recentiore quoque technologia mediante necnon ad antiquorum novorumque monumentorum thesaurum sollicite tutandum in primis eminuerit praesertim cum ad summam rerum hominumque notionem de intellectuali religiosa politica sociali historia maxima cura studioque contulerit nullo nisi veritatis servitio proposito quae primum est fundamentum paci ac progressioni fovendis,
his cunctis de causis eundem praeclarum dominum doctorem magistralem Conservationis ac Redintegrationis Culturalium Bonorum honoris causa declaramus ac renuntiamus omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma Universitatis sigillo munitum ei tradimus.
Datum Romae die XIII mens. Martii a.D. MMXVIII.