Notice: Trying to get property 'post_content' of non-object in /srv/web/htdocs/wp-content/themes/Divi/includes/builder/feature/dynamic-assets/class-dynamic-assets.php on line 1874
Laurea honoris causa a Ennio Morricone | Macroarea di Lettere e Filosofia

Laurea honoris causa a Ennio Morricone

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta unanima litterarum professorum postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur

 

Ennius Morricone

 

quippe qui inter omnes per L iam annos rei musicae magistros locum longe eminentem detinuerit cum operum suorum nobilitate tum eiusdem artis generum varietate nec non utpote omnimodis peritus modificator musicos concentus diversis traditi artificii moribus mire ditaverit penitusque renovauerit atque imaginum quae ad cinematographiam pertinent et significationes et propriam vim optime expresserit ita ut saepissime opus quodque a se musice ornatum quamvis alienum inventum communi spectatorum memoria per sonos quos ipse ei dederit potius agnoscatur eundem clarissimum virum Ennium Morricone quam maxime de arte musica his de causis benemerentem litterarum et theatricarum disciplinarum doctorem honoris causa declaramus et renuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo munitum ei tradimus.

Datum Romae die XIX mensis februarii anno bis millesimo secundo.