Laurea honoris causa a Herwig Maehler

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta humanarum litterarum professorum unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur

 

Hervicus Maehler

 

quippe qui tamquam germanorum clarissimae philologae institutionis nobilis heres cum in Graiorum veterum vatum carminibus lyricis Bacchylidis praecipue choris tum in omnimodis graecae humanitatis documentis ad Aegyptum ab ineunte Alexandri aetate usque ad Byzantina saecula pertinentibus eo praesertim quod communi hominum iudicio novissimae papyros inspiciendi artis principem locum tenuerit interpretandis atque investigandis vitam suam degerit nec non multarum gentium sermonum peritus in multis Europae regionibus docuerit nostrorum item temporum curiosissimus spectator,

his de causis eundem spectabilem virum litterarum doctorem honoris causa declaramus et denuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo munitum ei tradimus.

Datum Romae die primo mense aprilis A.D. MMIII.