Laurea honoris causa a Irene Papas
Romana Studiorum Universitas âAd Turrim Virgatamâ
Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta humanarum litterarum professorum unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur
Irene Papas
quippe quae inter scaenicas huiusce saeculi artifices peritissima natione graeca totius vero mundi civis et incola priscas tragoediae fabulas simulque multifaria nostrorum utcumque temporum dramata per theatricas actiones ceterasque vulgatas communicationis vias quales cinematographica quae vocatur ars nec non remotarum rerum visionis praebet optime interpretando artem suam magnifice auxerit atque illustraverit et in scholis a se ipsa ad id conditis novos alumnorum choros ad scaenicam disciplinam tamquam sedula nutrix formaverit itemque communis hominum cultus fundamenta sui semper operis esse crediderit eandem clarissimam dominam humanarum litterarum doctorem honoris causa declaramus et renuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo munitum ei tradimus.
Datum Romae die VIII mensis iunii A.D. MMI.