Notice: Trying to get property 'post_content' of non-object in /srv/web/htdocs/wp-content/themes/Divi/includes/builder/feature/dynamic-assets/class-dynamic-assets.php on line 1874
Laurea honoris causa a Maurizio Scaparro | Macroarea di Lettere e Filosofia

Laurea honoris causa a Maurizio Scaparro

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta litterarum facultatis professorum unanima postulatione ut laurea honoris causa decoretur clarissimus vir

 

Mauritius Scaparro

 

magister artifexque scaenicorum ludorum qui temporibus nostris tragicas atque comicas personas recreavit easque proposuit ut signa antiquae recentiorisque aetatis atque imagines nostrorum studiorum voluptatum ac somniorum,

his de causis quasi pro officii munere eundem clarissimum virum doctorem honoris causa declaramus et denuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo praeditum ei tradimus.

Datum Romae die XII mensis V A.D. MMV.