Laurea honoris causa a Peter Sellars

Romana Studiorum Universitas “Ad Turrim Virgatam”

 

Nos Alexander Finazzi Agrò, Universitatis Rector, accepta Humanarum Litterarum professorum unanima postulatione ut academica dignitate honoris causa decoretur

 

Petrus Sellars

 

eo quod mundi vere civis ex foederata Americanorum republica qua genitus est usque ad Indiam Eoasque terrae regiones nec non ad Serium fines peragraverit studuerit suamque vitam honeste egerit quod autem cuiusque generis dramatum sive tragici sive musici theatri sive mobilium imaginum sive remotae visionis spectaculorum dirigendi rationes atque vias novando in Europa quoque et Italia ubi Venetiis apud eam quae vocatur Biennalis Omnium Artium Expositio utpote theatralis instituti praeses ad praesens tempus operatur quod praesertim et nostrae et Graecorum aetatis fabulas optime interpretatus sit quarum sensus ad publicas res civiumque politicas consuetudines pertinentes iam antiquitus vivaces eo usque renovaverit ut nosmet ipsos paene coegerit pacis universae haudquaquam insperanda spe ad ingenium patrium atque a maioribus traditos ritus cum multiformibus externarum nationum moribus comparandos,

his igitur de causis eundem clarissimum virum cum artis suae effectibus tum mentis nobilitate inquieto nostri orbis tempore spectabilem litterarum doctorem honoris causa declaramus et denuntiamus eique omnia huius gradus privilegia honores iura conferimus in cuius rei fidem hoc diploma universitatis sigillo praeditum ei tradimus.

Datum Romae die XXVIII mensis novembris A.D. MMIII.